sed et regina Saba audita fama Salomonis in nomine Domini
venit temptare eum in enigmatibus
et ingressa Hierusalem multo comitatu et divitiis camelis
portantibus aromata et aurum infinitum nimis et gemmas
pretiosas venit ad Salomonem et locuta est ei universa quae
habebat in corde suo
et docuit eam Salomon omnia verba quae proposuerat non fuit
sermo qui regem posset latere et non responderet ei
videns autem regina Saba omnem sapientiam Salomonis et
domum quam aedificaverat
et cibos mensae eius et habitacula servorum et ordinem
ministrantium vestesque eorum et pincernas et holocausta quae
offerebat in domo Domini non habebat ultra spiritum
dixitque ad regem verus est sermo quem audivi in terra mea
super sermonibus tuis et super sapientia tua et non
credebam narrantibus mihi donec ipsa veni et vidi oculis meis
et probavi quod media pars mihi nuntiata non fuerit maior est
sapientia et opera tua quam rumor quem audivi
beati viri tui et beati servi tui hii qui stant coram te
semper et audiunt sapientiam tuam
sit Dominus Deus tuus benedictus cui placuisti et posuit te
super thronum Israhel eo quod dilexerit Dominus Israhel in
sempiternum et constituit te regem ut faceres iudicium et
iustitiam
dedit ergo regi centum viginti talenta auri et aromata
multa nimis et gemmas pretiosas non sunt adlata ultra aromata
tam multa quam ea quae dedit regina Saba regi Salomoni
sed et classis Hiram quae portabat aurum de Ophir adtulit
ex Ophir ligna thyina multa nimis et gemmas pretiosas
fecitque rex de lignis thyinis fulchra domus Domini et
domus regiae et citharas lyrasque cantoribus non sunt adlata
huiuscemodi ligna thyina neque visa usque in praesentem diem
rex autem Salomon dedit reginae Saba omnia quae voluit et
petivit ab eo exceptis his quae ultro obtulerat ei munere regio
quae reversa est et abiit in terram suam cum servis suis
erat autem pondus auri quod adferebatur Salomoni per annos
singulos sescentorum sexaginta sex talentorum auri
excepto eo quod offerebant viri qui super vectigalia erant
et negotiatores universique scruta vendentes et omnes reges
Arabiae ducesque terrae
fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro puro
sescentos auri siclos dedit in lamminas scuti unius
et trecentas peltas ex auro probato trecentae minae auri
unam peltam vestiebant posuitque ea rex in domo silvae Libani
fecit etiam rex Salomon thronum de ebore grandem et
vestivit eum auro fulvo nimis
qui habebat sex gradus et summitas throni rotunda erat in
parte posteriori et duae manus hinc atque inde tenentes sedile
et duo leones stabant iuxta manus singulas
et duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc atque
inde non est factum tale opus in universis regnis
sed et omnia vasa de quibus potabat rex Salomon erant
aurea et universa supellex domus saltus Libani de auro
purissimo non erat argentum nec alicuius pretii putabatur in
diebus Salomonis
quia classis regis per mare cum classe Hiram semel per
tres annos ibat in Tharsis deferens inde aurum et argentum
dentes elefantorum et simias et pavos
magnificatus est ergo rex Salomon super omnes reges terrae
divitiis et sapientia
et universa terra desiderabat vultum Salomonis ut audiret
sapientiam eius quam dederat Deus in corde eius
et singuli deferebant ei munera vasa argentea et aurea
vestes et arma bellica aromata quoque et equos et mulos per
annos singulos
congregavitque Salomon currus et equites et facti sunt ei
mille quadringenti currus et duodecim milia equitum et
disposuit eos per civitates munitas et cum rege in Hierusalem
fecitque ut tanta esset abundantia argenti in Hierusalem
quanta lapidum et cedrorum praebuit multitudinem quasi
sycomoros quae nascuntur in campestribus
et educebantur equi Salomoni de Aegypto et de Coa
negotiatores enim regis emebant de Coa et statuto pretio
perducebant
egrediebatur autem quadriga ex Aegypto sescentis siclis
argenti et equus centum quinquaginta atque in hunc modum cuncti
reges Hettheorum et Syriae equos venundabant